COCTILICIA Taberna

COCTILICIA Taberna
COCTILICIA Taberna
apud Iul. Capitolin. in Pertinace, c. 3. Nam Pater eius tabernam Coctiliciam in Liguria exercuerat. Sed postquam in Liguriam venit, multis agris coemptis, tabernam paternam, manente famâ priore, infinitis aedificiis circumdedit, fuitque illic per triennium et mercatus est per suos servos: est quae coctilibus lignis erat instructa, in qua coctilia ligna venderentur. Differebant autem coctilia a carbonibus, quod cocta quidem essent ligua, sed non ad plenum, neque ita ut carbones videri possent: item a titionibus, ut viders est apud Ulpianum, leg. 167. de verborum signisic. ubi ea appellat ligna cocta, ne fumum facidnt: vulgo Acapna. Apud Trebellium tamen in Claudio, c. 14. ubi ait, Coctilium quottidiana batilla quatuor, pro carbonibus videtur ea vox accipi: aut non multum acapna a carbonibus differebant. Nam brevia admodum fuisse, nec manu, ut ligna; sed batillis tractari solita, hic locus declarat. Vide Casaubon. et Salmas. Not. ad Capitolin. et Pollion. loc. cit. et supra Acapna.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • COACTILIARIA Taberna — apud Iul. Capitolin. in Pertinace, c. 3. Nam Pater eius tabernam coactiiariam in Liguria exercuerat: Melius Coctilicia scribitur, Salmasiô iudice; de qua vice infra. Coactiliaria enim πιλοποιητικὴ est et Coactiliarius πιλοποιὸς, cuius mentio in… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”